monumenta.ch > Cassianus > 30 > et Ambrosii ad eos de conficiendis actis oratio. > 80
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 79. <<<     >>> 81.

80.

1 Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit quae scripta sunt.
2 Dat ei succum fides nostra, dat ei alimentum noster profectus: mentes ille nostras sensusque pascitur, in nostro sermo eius intellectu epulatur.
3 Damus ei mane panem, qui in lumine Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta cordis.
4 His alitur, his viget, his ieiunantium replet ora, quibus Iudaeorum perfidia nullum fidei cibum subministrabat.
5 Ieiunus est illic omnis sermo propheticus, cuius adipem interiorem non vident, exesus et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest.